Latin
INSTANTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 314.14
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò; vt agnoscas te non probasse exsistere corpus, neque deduxisse illius aut exsistentiam, aut essentiam, aut artributa, ex tuo principio Archimedeo. Tertio vt non possis deinceps causari corpus tibi nondum esse cognitum, probandumque uperesse quòd sit, aut quid sit; nisi velis &tibi ipsi contradicere, &principium peteres &perdere fructum totius huius meditationis, in quam scribis alicubi te non minus indistriae, quàm in quicquam aliud, quod vnquam scripseris videri tibi contulisse.