# Opera omnia. Vol. 3 337

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, DVBITATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/337

Sed nempe, vt sufficit videre extremum capillum eius hominis, cuius vis habere germa nam Ideam. An non esset mei egregia effigies, si Pictor vnum mei capillum, eiusve extremul duntaxat depingeret? At minor, non dico longè, aut longissimè, sed infinitè etiam est proportio eorum omnium quae de infinito, seude Deo cognoscimus, quàm vnius mei capillis apicisve eius ad meipsum totum. Vno verbo haec de Deo nihil probant, quod non probent etiam de infinitis illis Mundis; ac tantò magis, quantò illi potuerunt clariùs ex hoc vno clarè perspecto intelligi quàm Deus, vel ensim finitum ex tua substantia, quae cuiusmodi sit nondum tibi constat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
