# Opera omnia. Vol. 3 340.5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, RESPONSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.5

Pergis, Est inquam haec ideat Entis summè perfecti, & infiniti maximè vera; nam quamuis fortè fingi possit tale Ens non exsistere, non tamen fingi potest eius ideam nihil reale mihi exhibere, vt de idea frigoris antè dixi. Idem dixissent Philosophi. Sequitur, Est etiam maxime clara, & distincta; nam quicquid clarè, & distinctè percipio, quod est reale, & verum & quod perfectionem aliquam importat, totum in ea continetur: Idem illi quoque dixissent; cùm tu interea heic assumas pro principio, quod erit tibi infrà probandum ex eo, quod probare iam vis, circa perceptionis clarae, & distinctae realitatem, ac veritatem: Vt voculam illam reticeam, & quod perfectionem aliquam importat, totum in ea continetur: ex qua statues inferiùs specialem quandam, & quasi ab ista separatam demonstrationem, Atque ex his demùm apparet, palmaris ne illa tua Demonstratio ad probandum Dei exsistentiam, eiusmodi sit, vt implorare depueris Deum, vt ita loquar, & hominum fidem; interpellando sacram Facultatem, vt illam sanciret, habendamque praescriberet, non modo vt aequantem, sed etiam vt superantem Geometricas certitudine, atque euidentia ac talem, vt via non pateat humano ingenio, sit nitam melior inueniri vnquam possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
