Latin
RESPONSIO
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 344
Unproofread scanNot analysed yet
Tu nihil ad hoc, sed quia ego subieceram te iudicantem Deumita actu insinitum, vt nihil perfectioni eius addi verteret, indicare quod ignorares, &ex praesumptione solum iudicare, vt iudicabant Philosophi infinitos Mundos, &c. Id stomachabundus ita excepisti; Nec iudico id, quod ignoro; rationes enim attuli, cur id iudicarem, &quidem tam firmas, vt nullam ex psis vel minimum impugnare potueris. Quod quidem quàm verum sit, quamque satisfaciat, viderint lectores. Admoneo solùm, cùm tu postremò ita fuisses ratiocinatus: Quod est in esse obiectiuo ideae, id actu exsistit, (quoniam esse obiectiuum ideae non à solo esse potentiali, quod propriè loquendo, nihil est, sed tantummodo ab actuali, sine formali potest produci:) Atqui in esse obiectiuo meae Ideae est Deus vel Ens infinitum: Igitur Deus, vel Ens infinitum actu exsistit: Insinuasse me quoque vt videres quid firmitudinis haberet illud principium, Esse obLectiuum ideae, &c. propter illud, quod iam obieceram de Idea Architecti, antiquorum que Philosophorum; qui necessariò inferrent exsistere infinitos Mundos, si eius ideae quam de illis haberent, esse obiectiuum non ab illorum esse potentiali, sed solummodo ab actuali, seu formali produci posset: admoneo, inquam, me insinuasse; &cùm respondendum hauddubiè fuisset aliquid, nihilominùs te nihil respondisse.