# Opera omnia. Vol. 3 344-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, DVBITATIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344-2

DVBITATIO IX. De alia subsidiaria demonstratione, ex eo, quòd aliquid fieri, aut exsistere non poßit, si Ens infinitum non exsisteret: quodque partes temporis sint inter se independentes. VAERIS deinceps, An iam habeus MIdeam te perfectioris, esse ipsa posses, si tale ens nullum exsisteret? Et respondes, Nempe à quo essem? a me scilicet? vel à parentibus? vel ab aliis quibustibet Deo minus perfectis? Probas consequenter, Te non esse à te sed hoc nihil necesse. Rationem etiam reddis, cur non semper fueris: sed id quoque superfluum; nisi quatenus vis simul inferre habere te causam tui non productricem modò, sed & conseruatricem. Nempe, ex eo quòd tempus vitae tuae plureis parteis habet, inters te creari debere in partibus singulis, ob mutuam illarum à se independentiam. Sed vide quî id intelligi possit. Nam sunt nonnulli quidem effectus, qui vt perseuerent, neque momento quolibet deficiant, indigent praesentia, continuaque efficientia causae, per quam primum esse coeperunt, cuiusmodi est Solis lux: (quanquam huiusmodi effectus non tam iidem reipsa sunt, quàm aequiualenter, vt de fluminis aqua dicitur: at videmus alios, qui perseuerent non modò eâ causâ, quam agnoscunt, non ampliùs agent te, sed, si velis, etiam corrupta, redacta que in nihilum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
