# Opera omnia. Vol. 3 344

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, RESPONSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344

Tu nihil ad hoc, sed quia ego subieceram te iudicantem Deumita actu insinitum, vt nihil perfectioni eius addi verteret, indicare quod ignorares, & ex praesumptione solum iudicare, vt iudicabant Philosophi infinitos Mundos, &c. Id stomachabundus ita excepisti; Nec iudico id, quod ignoro; rationes enim attuli, cur id iudicarem, & quidem tam firmas, vt nullam ex psis vel minimum impugnare potueris. Quod quidem quàm verum sit, quamque satisfaciat, viderint lectores. Admoneo solùm, cùm tu postremò ita fuisses ratiocinatus: Quod est in esse obiectiuo ideae, id actu exsistit, (quoniam esse obiectiuum ideae non à solo esse potentiali, quod propriè loquendo, nihil est, sed tantummodo ab actuali, sine formali potest produci:) Atqui in esse obiectiuo meae Ideae est Deus vel Ens infinitum: Igitur Deus, vel Ens infinitum actu exsistit: Insinuasse me quoque vt videres quid firmitudinis haberet illud principium, Esse obLectiuum ideae, &c. propter illud, quod iam obieceram de Idea Architecti, antiquorum que Philosophorum; qui necessariò inferrent exsistere infinitos Mundos, si eius ideae quam de illis haberent, esse obiectiuum non ab illorum esse potentiali, sed solummodo ab actuali, seu formali produci posset: admoneo, inquam, me insinuasse; & cùm respondendum hauddubiè fuisset aliquid, nihilominùs te nihil respondisse.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
