# Opera omnia. Vol. 3 362.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 362.1 to 362.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.1

Possem quoque me praestare sponsorem aliorum non sanè paucorum, quos esse noui eo candore, vt tametsi totam aetatem in causi eiuscemodi inuestigandis consumpserint; fateantur nihilominus esse illas sibi planè incompertas. Verùm, vt de caeteris taceam, Tu igitur existimas nosse te huiuscemodi causas; Tu putas te posse illas dicere? Scilicet, vt iterum dicam, Tu intelligis, ac explicare potes, Quod agens formet, collocétque eo, quo obseritamus modo, Valnulas illas, quae ad vasorum orificia in sinubus cordis constitutae sunt? cuiu conditionis, aut vnde mutuetur materiam, ex qua illas elaborat? quomodo sese ad agendum applicet quibus vtatur organis, aut quomodo illa vsurpet: Quid opus illi, vt ea temperie, consistentia, cohaerentia, flexilitate, magnitudine, figura, situ illas perficiat? O te non hominem, non heroëm non semideum, sed omninò aliquem Deum, Sed vide, amabo, ne de te plus aequo tibi ipse persuaseris. Nam si dicas quidem te nosse huiuscemodi agens esse Deum; nihi imprimis dices, quod vir quisque pius non dicat; neque est, cur in Physicis operosissimè labores; cùm quilibet è media plebe dicere idem nouerit. Deinde, tametsi noris esse Deum, qui sit omnium tam visibilium, quàm inuisibilium rerum factor; non nosti tamen eius naturam; neque quomodo intra vterum sit; quomodo ibi agat; quomodo, aut quam deligat materiam: quomodo illam vsurpet, formet, temperet, &c. Tertiò, cùm manifestum videatur non agere se solo Deum omnia; sed causas secundas, & particulareis admittere; esto noueris Deum esse agens, quod valuulas for met, collocet, &c. At nosti solùm causam primam, & vniuersalem, de qua quaestio non est, cùm de ea nemo dubitet, & vno perinde verbo, seu nullo cum discrimine ad omnia quaesita responderi possit. Quaestio est, an nôris causam secundam, & particularem, quae valuulas formet, collocet, &c. hanc scilicet nosse est operae praetium.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
