Latin
362.5 to 362.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 362.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò, si nosse te illam dicas, si proinde ad difficultates, quas proposui, respondeas, ô quam magnus Apollo eris! Sed iterum vide, amabo, ne cùm inter causas secundas aliae generales sint, ac remotae; aliae singulares, &propinquae; illas pro istis accipias; cùm non illae tamen, sed istae quaerantur. Etenim, cùm nulla sit philosophantium Secta, quae excogitatis rerum principiis, non adnitatur omnia naturae effecta ex ipsis deducere; nulla est, quae non generaleis, remotasque causas edisserat; sed cùm singulares, &propinquae poscuntur, qualeis nosse operae praetium est; nulla est, quae non obmutescat, aut ineptissimè garriat Et aliae quidem prae aliis verisimilia proferunt, longiusque non nihil progredi videntur; veruntamen neque illae quidem verisimilitudinem praetergredi possunt; neque non consistere citra interualla, à causa speciali, proximaque, insuperabilia. Sic verò, non diffiteor quidem, quin tu pro tua solertia verisimiliora, specialiora, propinquiora quaedam possis dicere; at ea dicere, ex quibus difficultates propositas in aperto statuas, &non ipsas potiùs intra caliginem insuperabilem relinquas, hoc est, quod imbecillitatis humanae conscientia persuaderi non finit. Et dicito Physicis debere niti omnia firmissimis rationibus addendum tamen quatenus, &quousque homini licet. Nam circa generalia quidem ile mo non Geometrico progreditur more, Nihil nisi ex materia fit; nihil sine motu, &agenis sit, &c.