# Opera omnia. Vol. 3 362.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 362.5 to 362.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.5

Porrò, si nosse te illam dicas, si proinde ad difficultates, quas proposui, respondeas, ô quam magnus Apollo eris! Sed iterum vide, amabo, ne cùm inter causas secundas aliae generales sint, ac remotae; aliae singulares, & propinquae; illas pro istis accipias; cùm non illae tamen, sed istae quaerantur. Etenim, cùm nulla sit philosophantium Secta, quae excogitatis rerum principiis, non adnitatur omnia naturae effecta ex ipsis deducere; nulla est, quae non generaleis, remotasque causas edisserat; sed cùm singulares, & propinquae poscuntur, qualeis nosse operae praetium est; nulla est, quae non obmutescat, aut ineptissimè garriat Et aliae quidem prae aliis verisimilia proferunt, longiusque non nihil progredi videntur; veruntamen neque illae quidem verisimilitudinem praetergredi possunt; neque non consistere citra interualla, à causa speciali, proximaque, insuperabilia. Sic verò, non diffiteor quidem, quin tu pro tua solertia verisimiliora, specialiora, propinquiora quaedam possis dicere; at ea dicere, ex quibus difficultates propositas in aperto statuas, & non ipsas potiùs intra caliginem insuperabilem relinquas, hoc est, quod imbecillitatis humanae conscientia persuaderi non finit. Et dicito Physicis debere niti omnia firmissimis rationibus addendum tamen quatenus, & quousque homini licet. Nam circa generalia quidem ile mo non Geometrico progreditur more, Nihil nisi ex materia fit; nihil sine motu, & agenis sit, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
