# Opera omnia. Vol. 3 382.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 382.1 to 382.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/382.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/382.1

Cognoscere lectum, siue in Idea, cogitationis vi habueris: perspicuum es sensum tuae Propositionis esse non posse alium, quàm si hoc modo efferatur, Quod clarè, & distinctè intelligimus pertinere ad alicuius rei veram, & immutabilem naturam, quatenus in Idea est, id potest de ea re cum veritate affirmari, quatenus in Idea est Quippe, si ex eo, quòd in Idea ex cogitatione tua deprompta, & intra tuum intellelectum aut nata, aut facta, & consistente obseruas; ad id quod res sit, aut esse debeat in seipsa; vel in ipsamet rerum natura, extranque tuum intellectum, facere gradum volueris; par alogismus perspicuus est, ob commutatam suppositionem, seu rem in vario statu acceptam. Quo ex genere audiuntur Sophismat: illa in Dialecticorum Scholis, Animal est ge nus hominis; homo est animal; igitur homo est genus hominis; Et, Equus praedicatur de multis, Bucephalus est Equus, igitur Bucephalus praedicatur de multis, &c. scilicet animal, & equus nunc accipiuntur prout in intellectu sunt, & ab eius operatione id, quod dicuntur esse, mutuantur; nunc prout in seipsis sunt, & ab operatione intellectus non pendent. Ne que dicas tuas Ideas repraesentare res, non solùm quales in Ideis, seu intra intellectum sunt; verùm etiam quales in se, extraque ipsum intellectum. Siquidem hoc ipsum in quaestione est; & cùm nemo non possit pari iure idem dicere, vides quid ex tanta idearum discre pantia esse admittendum sequatur. Dices te rem limitare ad claram, distinctamque notitiam; sed & quaestio est, qualis nam sit ista clara, distinctaque notitia, cui nulla planè falsitas subsit, vt agitatum superiùs est; & nemo ex iis, qui opposita sentiunt, non putat se habere tam claram, distinctamque notitiam, quàm tu; adeò vt, quo iure tu praefers tuam, illorum quiuis praeferat suam. Addo, dum quis in intellectu habet Ideam montis aurei, intelligi ab illo clarè, & distinctè per tinere ad montis aurei veram, immutabilemque naturam, essentiam, formam, vt ex auro constet. Neque enim minùs verum, immutabileque est, debere montem aureum ex auro constare, quàm rationale animal esse ratione praeditum. An igitur ex natura, quae reprae sentatur per Ideam, & intra intellectum est, licebit gradum facere ad naturam, quae reipsa, & extra intellectum sit?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
