Latin
382.6 to 382.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 382.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Profectò dici hoc solum potest, Quod clarè, &distincte intelligimus pertinere ad montis aurei veram, immutabilemque naturam, quatenus in Idea est id potest de monte aureo, cum veritate affirmari, quatenus in Idea est. Neque dicas esse inter montem aureum, &animal rationale discrimen. Etenim discrimen est quidem, quòd postquam es egressus ex statu ideali, in statum realem; seu ex ergastulo intellectus, ir theatrum naturae; animal rationale passim videas; montem aureum nullibi videas. At quandiu manes in statu ideali, discrimen nullum idearum est; neque habes Criterium quo diiudicare possis, an talis Idea sit conformis rei extra intellectum exsistenti, an non; expectandumque est, quousque in statu reali experientia Criterium fiat. Disci Ideam montis aurei non continere veram immutabilemque naturam; sed tantùm fictitiam, &ab intellectu compositam, quoniam non solùm abstractione, sed etiam clara distincta operatione ita potes illam diuidem, vt intelligas montem sine auro.