Latin
DVBITATIO II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 390
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cùm mera sit hariolatio, aduersus quam pugnat tanta euidentia; cùm si Daemon deludat nos, id sit solummodò in iis, quae ad supernaturalem animae statum attinent; longè absum, vt ol carentem fundamento coniecturam, abiicie notitiam adeò manifestam. Vt paucis dicam haec argumenta, quibus probari facilè putas falli interdum me in iis, quae certa esse sic admitto, eiusmodi mihi videntur, vt ipsa proponere nihil aliud sit, iuxta tuum illud adagium, quàm nodum quaerere in scirpo. Certè, si tu ipse iis adhuc moueris, adeò vt prope turrim cùm fueris, de eius forma incertus sis; esto, quocumque modo volueris. Si dicas te certum quidem esse, sed nempe quia argumenta soluisti, postquam animaduertisti te esse, te rem cogitantem esse, habere te Ideam Dei, &c. Ego, qui ante illa tua argu menta proposita non dubitaui me esse, me cogitare, me habere Ideam Dei, &c. tantè mihi videor esse foelicior, quantò, cùm vterque habeamus eandem certitudinem, ipse illam sponte, &ab initio habeo; tu verò non nisi post labores immensos. Addideram, saltem dubitare non licere, quin res tales appareant, quales apparent; &tu excepisti, me in viam redire, quòd hoc ipsum in secunda Meditationi asserueris. Sed mihi quidem, vt videtur, nihil opus fuit redire in viam, qui è via non exieram. Intelligo autem viam, non quam tu ex tua secunda Meditatione subindicas, sed quam iam antè triueram dubitatione prima in Meditationem tertiam, quamque ipse veritus e subingredi, tum ob allatam illeic causam, tum fortè etiam ne videreris imitari Scepticos, qui exuendi tamen praejudicij perfectio rem Methodum tradunt, &sequuntur. Quoc subiicis quaestionem fuisse de veritate rerum extra nos positatum, &me de illa attulisse nihil veri: Dic tu, amabo, ecquidnam verius de illa eadem attuleris: DVBITATIO III. De Capitali Demonstratione pro Mentis exsistentia separatim à corpore, ex eo, quòd ipsa sit res cogitans, &corpus res extensa. CCEDIS consequenter ad institutum sed leui quasi velitatione. Pergis enim Nunc autem postquam incipio meipsum me aequè Authorem originis meliùs nosse, non quidem omnia quae habere videor à sensibus, puto esse temerè admittenda, sed neque etiam omnia in dubium reuocanda. Bene hoc habet, quanquam &antea idem haud dubiè putaueras Sequitur, Et primò quoniam scio, omnia quae clarè &distinctè intelligo, talia à Deo fieri posse, qualia illa intelligo; satis est quòd possim vnam rem absque altera clarè &distinctè intelligere, ut certus sim vnam ab altera esse diuersam: quia potest saltem à Deo scorsim poni, &non referta qua potentia id siat, vt diuersa existimetur. At hoc nihil aliud dicendum est, quàm proba re te clarum ex obscuro: ne causser esse ob scuritatem in illatione aliquam.