Latin
392.6 to 392.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 392.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Repono ego Paralogismum esse, quod quaecumque possumus intelligere distinctis, seu separatis conceptibus, non sint propterea distincta, seu separata, (aut, si mauis, separabilia) reipsâ; &exemplum affero de duabus trianguli proprietatibus, quae separatim intellectae, non sunt tamen seu à se mutuò, seu à triangulo eipsa separabiles. Tu instas, ac vis esse idem posse intelligi, &reuerâ esse; ego persto esse diuersa: tu confundis, ego distinguo: &ecce tamen tua verba sunt, me nihil intelligere, quia quaestionem de eo, quod potest intelligi, cum quaestione de eo, quod reuerâ est, confundam, Quaeso vter nostrum id faciat? Sed nimirum existimasti hoc supercilio praetergrediendum, vt facto quasi fuco difficultas lateret, quam non es ausus attingere. Sic elabendum esse putasti, cùm, vt priora verba resumam, dixisti solùm te non haerere in iis quae taediosè saepe reperij, te quaedam non probasse, quae tamen demonstraueris. Nempe quasi te istud praeloquuto, nemo fuerit requisiturus, vbi nam, aut quo argumento demonstraueris non non modò exsistere Deum; sed etiam, (quod planè ante istum locum neque petieram, neque repetieram) ad quae potentia Dei se extendat, vt ostenderes facere Deum posse quicquid tus posses intelligere. Et agnosco quidem id esse caediosum; sed tibi nempe, cui, aliquid semel dixisse est demonstrasse; qui contradictionis impatiens, non debere neminem putas tibi aliquid asserenti illicò acquiescere; &quidlibet, quomodocumque probaueris, pro demonstrato habere. Nihil heic opus repetere imbecillitatem rationum, quibus tam securè existimas te, Deum exsistere demonstrasse; obseruo solùm te initio huius sextae Meditationis occasionem captasse commiscendi illa verba, Non enim dubium est, quin Deus sic capax ea omnia efficiendi, quae ego percipiendi sum capax: nihilque vnquam ab illo fieri non posse indicaui, nisi propter hoc, quod illud à me distinctè percipi repugnaret. Quorsum id verò Nempe vt postea subaudiretur, quasi demonstratum &non amplius demonstrandum principium, cùm hoc articulo diceres, Scia imnia, quae clarè, &distinctè intelligo, talia à Deo fieri posse, qualia illa intelligo. Et quaeso tamen quomodo demonstrasti: Neque enim aut ea de re aliquid antea dixeras, aut lleic loci quid ampliùs habes? An-non id Effatum vsurpas vt principium, quo rerum materialium exsistentiam possibilem probes; ad hoc enim facit causalis particula enima non verò deducis tanquam conclusionem factae à te demonstrationis?