# Opera omnia. Vol. 3 4.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 4.1 to 4.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/4.1

LOQVITVR. Ac sunt primi quidem maxime laudandi verum tamen egregium quoque secundae sortis ingenium; ac ne genus quidem terrium fastidiendum. Cùm certe ex secundo fuerit Metrodorus, ex tertio verò Hermachus; vt illi magis gratulor, ita istum magis suspicio; quoniam quamuis ad eundem finem vterque peruenerit, tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia Cùm nihil verò esse Philosopho debeat ipsâ Veritate autiquius; ideò is ad ipsam rectâ tendet via, & nihil neque finget, neque ab aliis fictum admittet; quoniam nullum figmenti genus Veri Professoribus conuenit: ac ne probanda quidem videtur illa Socratis Ironia perpetua, quâ effert in Caelum laudibus Protagoram. Hippiam, Prodicum, Gorniam, caeteros: se autem rerum omnium inscium fingit & rudem, Quò minùs profectò oportuit confingi à Philosopho illam fabulam de Ero Armenio Cur enim, si rerum Caelestium notionem, si habitum nos Animorum docere voluit, non simplici, & absoluta hoc insinuatione curatum est; sed quaesita persona, casusque excogitata nouitas, & composita aduocati scena figmenti, ipsam quaerendi Veri ianuam mendacio polluerunt. Hac ergo de causa Vir sapiens neque Poëtarum fabulas audiet, neque ipse Poëmata fabulosa elucubrabit. Quin etiam Gratorum technas, fucosque auersabitur; ac vt nihi aliud ex Grammatica, quàm orationem congruam, sic ex Rhetorica nihil aliud, quàm perspicuam exigens, dictione vtetur simplici, atque familiari, &, siue Scholam aperiat, siue libros scribat, siue rogatus scriptorum quid coram multitudine legat; cauebit, ne id Panegyricè, atque Hyperbolicè fiat. Quandoquidem verò ex philosophantibus quidam sunt, qui circa Veritatem nihil certi tradant, sed de omnibus dubitent; quidam, qui omnia sciri putent, ac indiscriminatim affirment: videntur Sapiens, & qui germanè philosophari instituit, sic se habiturus, vt non asserat quidem omnia; sed quaepiam tamen Placita rata, & de quibus non sit haerendum, defendat Nam quoties quidem aliqua sunt, quae possunt multis peragi modis, vti Eclipses Siderum, vti eorumdem ortus, occasus, Sublimiaque caetera; tunc vnum modum ita probare, vt improbentur caeteri, ridiculum profectò Verum, quia fieri non potest, vt tantum profectò est: at quoties agitur de iis, quae bonum, nisi perspectâ rerum naturâ assequanisi vno modo esse non possunt, aut fieri, mur, sed vt pueri in tenebris trepidant, ac cuiusmodi sunt illa Effata, Ex nihilo nihil nihil non metuunt, ita nos misere versantes sit; Vniuersum ex Corpore, & Inani constat; in ignorantiae caligine, ea timeamus, quae Principia rerum sunt insectilia; caeteraque fabulosa, ac magis metuenda non sunt, quàm huiusmodi; tunc quoque perabsurdum est quae pueri in tenebris pauitant, & futura siniis non firmiter adhaerere, gunt; ideò est necesse, vt terrorem hunc, teHeinc fit, vt sit Sapientis proprium, sicut nebrasque has Animi, non ipsi sanè radij in illis multiplicem, sic in istis modum vniSolis, sed Naturae species, ac ratio; seu, quod cum tueri, ac non vacillare, neque à quae sita idem est Physiologia discutiat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
