# Opera omnia. Vol. 3 410

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, ARESPONSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/410

Heinc tametsi mihi huc vsque stylus fuit paullò agrestior; non idcircò tamen de mea in te colendo, amandoque propensione quicquam decessit. Perspectum mihi semper est, quantum inter ingenia nostri huiusce aeui excellas: memini semper quanti habuerim posse colere amicitiam recum, Quare & velim sic accipias, vt si quid austeriùs dictum sit à me, id attribuas simplicitati, qua reputaui posse me legem abs te praescriptam sequi. Tu visus es id appellare Philosophicam libertatem; ego, cùm non satis intelligerem, tuum mihi exemplum proposui. Et quamuis sollicitè caui, ne paria iis regererem, quae tu in me congesseras: si quid tamen fortè irrepsit, quod in probandum existimes; est cur condones tanquam priùs tuo ipsius facto probatum Is sum, qui naturâ, & studio, ad morum enitatem feror; sed visus tamen sum videre, voluisse te meam sollicitare patientiam ratum impunè illudi Tauro, cui foenum in cornu non sit. Exinde sanè effectum est, vt nihil alioquin repositurus, interesse censuetim instando submonere te, non fuisse e pacto cum viro nihil de te malè merito agendum. Imposterùm fiet, vt ipse praescribes, quod me attinet, hoc ingenuè testor, non tore vnquam, vt per me stet, quin meys tanti duxeris tui obseruantissimum, & obsequentissimum experiare. Vale. Parisiis, bi dibus Mart. M.DC. XLII.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
