# Opera omnia. Vol. 3 435.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 435.5 to 435.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/435.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/435.5

niugae obstant ne perspicuè res vltra fostis videamus? Nam quòd in charta op posita sensibileis vmbellas non faciant, causi non pelluciditas, sed paruitas corporis , quae propter disci Solaris amplitudisem ita proiicit vmbellam in conum, vt enuò ad sensum statim euanescat, & locuiis in charta retuso radio destitutus tante carnis alia Philoseries, illustretur aliorum multitudine, vt oculus possit. Cur discernere imparitatem lucis non aquea cennon aliunde terrea, potiusquam sueris, quae siccam, potiusquam humidam constitutionem aëris faciunt; quaeque ita conclusa, compressaque intra nouum bombardae genus, vt tormentarium globulum explodant, nullam tamen humoris speciem creant, aut humectationis vestigium relinquunt; vt ea facere videmus, quae ex aquae euaporatione dispersa, iteratò coadunantur? Non addo verò praeter corpuscula, quae radiorum intromissione visibilia fiunt, diffusam misceri inconceptam aliam inconspicuorum congeriem; quippe quae humani sensus hebetudo peruidere non patiatur. Hoc potiùs addo, huiusmodi corpusculorum congeriem, qualem intra eam scenam capis, diffusam esse secundum totam horizontis planitiem; & cùm sursum aspiciendo aër tibi videatur purus, mirum non esse, si transuersùm, seu versus finitorem aspiciens, non perinde purum agnoscas. Siquidem altiùs respiciendo, & corpuscula semper rariora apparent, & quae remotissima sunt breui distant; at transuersùm occurrit semper eadem illorum densitas, eaque diffusa per multa milliaria; adeò vt tametsi in parua distantia nihil esse videatur obstaculo visui, in maxima tamen videatur; quòd spatium relictum inane à vicinis corpusculis, intercipiatur deinde ab aliis remotioribus; & quod inter ista superfue rit, intercipiatur ponè ab aliis; atque ita consequenter, donec tandem nihil, aut parum quid vltrà videatur. Id experimur sensibilius in caligine, nebulâve; solumque esse secundum majus, & minus discrimen videtur. Ex quo dico, si nunquam aër ita defoecatus, purusque apparet, vt prope horizontem non appareat species quaedam caliginis; argumento profectò esse, quòd corpuscula, ex quibus longa serie veluti contexitur, opacitate non destituantur. Quid quòd, cùm fatearis nubeis crassiores non constare ex diaphanis, videmus non rarò huiusmodi nubeis subnasci sursùm in aëre, viso maximè illimi, ac puro: & abire rursùs in huiusmodi aërem, quò magis illimem, purumque visum non dixeris.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
