Latin
435.9 to 435.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 435.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
quod sanè arguit aëre toto, tametsi sereno, diffusa esse vaporum corpuscula, quae non diaphana sint, sed opaca. Addo autem aequum videri, vt cùm magis aquea, &pura, magis sursùm enitantur, ea quae sunt terrea, &crassa magis, emergant minùs, &subsidant, consistantque potissimum proximè terram, seu horizontem. Scilicet concipiendum est exhalari continuò ex densiore globo telluris, &aquae innumera corpuscula, quorum alia quidem propiùs, alia longiùs auolent; sed omnia tamen circum contineantur, creent quam vocant Atmosphaeram, seu vaporosum orbem, &quasi amictum, ad altitudinem vnius, alteriusve milliaris; prope terram quidem crassiorem: remotiùs à terra puriorem, causamque exsistentem tam aurorae, quàm vespertini crepusculi: quòd radios Solis partim directos, partim re habeat, quo per se, &sine aëris subsilo fractos excipiens, remittensque ad ocucohaereat?