# Opera omnia. Vol. 3 435.9-10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 435.9 to 435.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/435.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/435.9

quod sanè arguit aëre toto, tametsi sereno, diffusa esse vaporum corpuscula, quae non diaphana sint, sed opaca. Addo autem aequum videri, vt cùm magis aquea, & pura, magis sursùm enitantur, ea quae sunt terrea, & crassa magis, emergant minùs, & subsidant, consistantque potissimum proximè terram, seu horizontem. Scilicet concipiendum est exhalari continuò ex densiore globo telluris, & aquae innumera corpuscula, quorum alia quidem propiùs, alia longiùs auolent; sed omnia tamen circum contineantur, creent quam vocant Atmosphaeram, seu vaporosum orbem, & quasi amictum, ad altitudinem vnius, alteriusve milliaris; prope terram quidem crassiorem: remotiùs à terra puriorem, causamque exsistentem tam aurorae, quàm vespertini crepusculi: quòd radios Solis partim directos, partim re habeat, quo per se, & sine aëris subsilo fractos excipiens, remittensque ad ocucohaereat?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
