# Opera omnia. Vol. 3 437.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 437.5 to 437.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/437.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/437.5

Cum verò corpus rarefit, & dif Aunditur in circum uicinum spatium, nulla stofectos illi de nono aequituntur particu lae, & aequituntur tamen eius spatio: igiim cùm sint plures spatij, quàm corporis Particulae, nonne fatearis necesse est quasdam ex iis esse inaneis: Nec dicas partes orporis circumvicini subingredi. Nam, vt praeteream dici non posse quid in aeolipilam Gassendi alia Philosophica. incalescentem subingrediatur, esto aër ipse liber, qui rarescat: quaeso quid possit aliud, quàm aër in eius locum subingredi? Si tantundem verò subingreditur, quantum rarescendo difflatur, nonne eadem semper erit densitas, & nulla prorsùs fiet rarefactio: Deinde, dum corpus, vt aer, rarescens abigit parteis circumvicinas, quaeso quónam se hae recipiunt? An in loca iam occupata, an in prorsus inania? Hoc non concedes; at si loca sunt occupata corporibus, cedant haec illis necesse est, cùm plura simul exsistere, penetrareve sese non possint Haec ergo pulsa in alia loca, aut illa lena offendent, aut vacua: & cùm dicturus hoc non sis, vides, cùm illud admiseris, fore processum nisi infinitum, saltem quousque perueneris ad extimam vsque Mundi superficiem, vltra quam spatia inania sint. Heinc ergo satius semper est visum spatiola vacua imaginari, in quae partes corporum fluxiles receptae initium, progressum, & finem omnibus motionibus faciant. Nam, vt hoc quoque adiiciam, si Mundus vniuersus ita foret plenus, vt nihil prorsùs inane foret, nihil planè posset intra eum moueri, cùm nulla omnino pars posset alteri locum cedere, tanquam non habens aliam cedentem, in cuius locum abire posset; vnde Mundus totus, quasi cautes quaedam rigiditatem tueretur. Vt de Diaphano aliquid iam dicam; id videtur tum raritate, tum certo partium situ constare. Nam quòd aër quidem Solis radiis facilem praebeat transitum, partium raritas causa est; quòd autem aqua, vel vitrum faciliorem praebeat, quàm papyrus, facere situs partium videtur. Id vt declacetur, concipiendum est nihil esse veriùs pronunciatum, quàm similia naturae lege aggregari similibus; quacumque tandem vi id fiat, quam disquirere non est huius loci.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
