Latin
447.10 to 447.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 447.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Gratias postremò debeo, quòd sub digressionis, &capitis finem meministi rursùs &mei, &propositi in Epistola ad Naudaeum Problematis; vt cuius solutio abs te tradita conferre quidpiam visa sit explicandae causae Litheosphori, seu Bononiensis lapidis lucem externam concipientis, conseruantisque aliquantisper. Quo loco non est cur excurram, vt meum symbolum conferam; &maximè quidem cùm ipse tam accurato opere anteverteris omnem diligen tiam. Hoc solùm dicam, quod non omninè praeter institutum videatur, cùm tu duas caulas attuleris, alteram vapores aëreos, qui luce Solari, aliave imbuti, &in Lapidis calcinati poros excepti, illum in tenebras delatum ad aliquod tempus lucidum exhibeant; alteram parteis corporis ea opacitate, perspicuitateque temperatas, vt absque vaporum commistione lucem per modum non habitus, sed dispositionis concipiant, qua lapis in tenebris aliquandiu fulgeat; eo acilicet modo, quo carbo, ferrum candens, &alia: videri mihi causam hanc longè prae illa esse probandam. Nempe aduersus illam faciunt quae plurima deducere ex antè memoratis licet: haec vt comprobetur, nihil reliquum fiet, si admissa lux fuerit &pertenue corpus, &perrarus ignis. Ita profectò sententia tua vna eademque quòd non omninò Problematis explicatioeuaderet, cum iis tribus, quas impetis; cùm nem improbaris; tum deuinctus maximè sum, illae quidem, quantum capio, neque tam inquòd censueris me admonendum duo quaeter se diuersae, neque à tua tam alienae sint, dam esse capita, quae credideris Opticorum quin conciliari in vnam possint.