Latin
449.1 to 449.5
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 449.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
udij confertiores, atque adeò plures sint riopè, quàm procul, non etiam, vt confer sores, ita plures intromittantur per pupilium dum propè, quàm dum procul est? An fortè putas posse quidem radios confertioses, seu densiores esse, &non esse nihiloGassendi alia Philosophica. minus plureis, seu adauctiore numero? Sed, amabo, quaenam alia notio, ac distinctio est raritatis, ac densitatis, nisi quâ, eodem accepto spatio, intelligimus in eo esse plureis eiusdem rei parteis, si addensata fuerit, &pauciores, si rarefacta? Subiicis, Dicam quid rei sit. Obiectum omne visibile, proinde sua luce, aut aliena radiaus duplici ratione considerandum venit; provt nimirum lamen taculatur, &aliae collustrat; atque insuper provi visibile est. Priori casu sphaerae figura diffusio luminis concipienda est, quod experientia docemur: altero sub coni, aut pyramidis forma. Nam etsi in omneis parteis species cum radis diffundantur; non tamen earum diffusio sphaerica figura terminatur, sed pyramidali. Hoc autem euenit ex eo, quod diffusionis radiorum centrum sit corpis lucidum, terminus sphaerica superficies, vbi terminata supponatur. Specterum vice versa ortus a lucido, provt hemisphaeris visibilis pars est; terminus tandem in oculo, vt centro. Permutatur ergo situs lucidi, inque radiorum collustrantium diffusione centri vicem tenet. in specierum ad oculum emissione pro hemisphaeri, aut circumferentiae parte corpus lucidum censendum est. Hoc est verissimum, &ab Opticae peritis non diffido admissum iri. Atqui &ego, mi Bullialde, duplicem hanc tuam considerationem admitto: neque vllam, quod sciam, occasionem praebui, quorsùm de me diffideres. Nam primùm me considerasse visibile omne, provt luce sua, alienave radians caetera collustrat, idque radiis ex se, quoquoversum spectat, emissis, diffusione quadam quasi sphaerica, cuius ipsum sit quasi centrum; tu pernegare sanè non potes, qui &rem ex me retulisti, &videris existimare hanc vnicam mihi considerationem fuisse. Deinde verò, quòd illud quoque considerarim vt visibile, ac pro vt species ex ipso emanans forma quasi conica, seu pyramidali terminatur in mucronem intra oculum, adeò vt ipsum sit quasi basis, &veluti portio hemisphaerij visibilis; idipsum est, quod semper expressi, aut manifestè supposui, qui &de Sole, vt obiecto visibili Problema proponens, apertè loquutus sum de ipso, vt basi, ex cuius extremis prodeuntes radij tantum angulum in oculo forment, quantam portionem Sol occupat in aspectabili hemisphaerio; "ies occasio tulit, dem proportione exposui, vt cùm rationem reddidi, quorsùm res eadem perspicillo plano spectata aequalis sibi appareat, propter aequalem angulum, quem radij ex eius extremis in oculum coëuntes creant; spectata conuexo, maior, propter maiorem; concauo minor, propter minorem: &verbis quoque à te citatis, recitatisque moantè a me rem insinuaui non obscurè, cùm dixi coire in oculum radios, qui procedunt ex partibus oculo directè obuersis.