# Opera omnia. Vol. 3 451.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 451.5 to 451.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/451.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/451.5

Quod dicis verò totam differentiam esse penes angulos pyramidis in oculo terminatae, secundum quorum amplitudinem rem maiorem, minoremve cernam; Admitto sanè rem maiorem, minoremve cerni, pro huius anguli mensura; sed addo, vbi absente longiùs me iste angulus fit acutior, continere ipsum pauciores radios procedenteis ex eadem parte, illiusve particulis, Ex quo fit, vt angulus demonstret solùm rem esse minorem, quatenus illius basis est angustior portio hemisphaerij, quàm esset priùs; sed pauciores radij demonstrent rem esse minorem, quatenus exhibetur, vt constans ex pauciore numero partium. Subdis, Sed vt rem perficiamus, ad demonstrationem veniendum est. Sit corpus visibile sphaerio terminato horizonte DA, supra quem quocumque in puncto cùm fuerit oculus videbit punctum B. Videris primùm, mi Bulliade, accipere hoc loco superficiem AD vt exquisitissimè politam; at memento te iam confessum nullam eiusmodi esse, seu nullam esse politam ad eum rigorem, vt non quasi lacunas, & verrucas habeat, quibus deprimatur, & attollatur, licet sensu non dicernendas. Videreris mihi deinde assumere puncta, quae in ea discernis, pro punctis mathematicis; at quia punctum mathematicum visibile non est, & dicis postea visibile punctum esse, quod radiare sphaeraliter dicitur: est cur putem te intelligere puncta physica, seu quae mus quoque, in quolibet puncto, seu sequae aliquam in se habeant magnitudinem, circello discerni posse septem particulas, e licet sensu non discernendam; cuiusmodi quibus singulis emittantur totidem radisesse possunt tuae illae veruculae, seu semisses sualium diximus vnum ex quolibet semicit globulorum, vt postea appellas.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
