Latin
EPISTOLA. IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 471.11
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia versus fastigium traiiciuntur breuiore, paucioraque occurrunt obsistentia corpuscula; idcircò paucae supersunt vmbellae, ex quibus commistis lux quasi liuescat, fiatque color caeruleus; qualis apparet etiam in caelo, seu vastitate interminata, cuius quae foret obscuritas diluitur per radios ex corpusculis interpositis reflexos in visum.