# Opera omnia. Vol. 3 479.10-13

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 479.10 to 479.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/479.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/479.10

Quippe, quia tuus oculus eodem simul motu transfertur, obseruare non potest motum, quo manus simul agitur, quique vnus idemque est, atque idcirco pro non motu, seu, quod idem est, pro quiete reputatur: attendit verò solum ad motiones alias, quas manus intereà ob flexilitatem exserere potest. Ex quo capite est, vt pila antrorsùm à te inter ambulandum proiecta non videatur ire velociùs, quàm proiecta inter quiescendum; quia videlicet quantum motus corporis totius pilam promouet tantundem etiam promouet oculum, ipseque adeò oculus, tantundem ex motu pilae non agnoscit An Paradoxum heic interiiciam, occasione experimenti, quod ab isto loco alienum non sit? Deambula brachiis passis, libereque pendentibus; ea prorsum, rursumque sponte mouebuntur, & vbi passu tantisper grandi, animatoque incesseris, tum sensibiliùs antè, ac ponè, respectu trunci corporis fient. Habe intereà pilam ad manum, quam sine vlla contentione manus, brachiive dimittas; ac tum, si dimiseris quidem, dum manus anteriùs contendet, non anteriùs modò mouebitur, sed duplò etiam celeriùs mouebitur, quàm corporis truncus. Sin dum manus posteriùs fiet, neutram in partem mouebitur, sed ad perpendiculum semper cadet. Id mirabile: sed nihilominus paradoxum penes causam est, quae videbitur tibi mirabilior. An non putas enim brachia ire, ac redire, & manus extremas, vt aliquod spatium antrorsùm conficiunt, ita retrorsum conficere? Et dico tamen, brachia numquam redire, flective retrorsùm: ac manus extremas, quanto tempore videntur spatium retro conficere, tanto consistere immotas. Adnimiùm attollenda; corporisque truncus himirationem vt eximam, velim primum vt miùm subuehendus, si crus totum rigidum deambulando incedas iuxta parietem, quem fuisset; id circò flexura eadem intercessit, quae secundum totum incessum extrema pars matemperaret huiusmodi arcum: facto interes nus (vnguisve medij digiti) quasi praetereodem genu nunc centro, nunc extremo raradens leuiter contingat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
