Latin
488
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 488
Unproofread scanNot analysed yet
Ita saltem sunt opinati Philosophi celebres apud Sextum Empiricum, dum Aristotele defendente huiuscemodi mutationes à motu locali distinctas, ipsi censuerunt nihil esse aliud, quàm species quasdam motus localis. Deinde nullus videtur motus, qui secluso primaeuo illo, non possit censeri violentus: quatenus nullus est, qui nisi cum impulsione vnius rei in aliam fiat, ex quo effectum est, vt Aristoteles, etiam rerum cadentium quaesierit motorem externum, principium nempe generans; &in motibus animalium distingnendas censuerit parteis, quarum aliae mouerentur ab aliis, ad vsque vnam, que moueret, per se immota. Neque videri absurdum debet, esse continuam aliquam in rebus naturae violentiam; quoniam ipsa quoque violentia ex eò censeri naturalis potest, quod Author naturae illam instituerit, quae gignundis rebus naturalibus inseruiret; cum constet nihil alterari, nihil interire, nihil exoriri, absque motu reciproco, siue actione, &reactione, qua vnaquaeque res vim patiatur; adeo proinde vt violentia naturas singulareis solum, non vniuersalem attineat Praetereà cum motus naturalis, &violenti voces non videantur nobis esse confundendae, ea mihi semper vtriusque notic visa est commodissima, vt naturalis appelletur, qui aut sponte, aut sine vlla repugnantia fit: violentus, qui praeter naturam, aut cum aliqua repugnantia. Ita incessus animalis naturalis est, quia sponte fit: saltatio violenta, quia cum aliqua repugnantia, Ita traiectio globi per aërem violenta, quia praeter naturam; volutio supra planum naturalis, quia nihil repugnat. Rursùs, quia saepenumerò causa seu spontanea, seu repugnans non apparet, &quaeri potest quoddam criterium, quo discerni valeat, vtrum quispiam motus naturalis sit, an violentus; idcircò, vel ex eo, quòd motus principiorum, qui est maximè naturalis, aequabilissimus ex se est; videtur aequabilitas assumi posse, vt character, quo, si adsit, iudicemus motum esse naturalem, si absit, violentum. Et Sanè cum sit commune effatum, nihil violentum esse perpetuum; cui est consentaneum, vt quod est naturale perpetuum sit; constat radicem perpetuitatis esse aequabilitatem, cessationis inaequabilitatem; quatenus id solùm, quod neque inualescit, neque debilitatur, perdurare potest; nihilque potest naturae vi aut increscere, aut decrescere infinitè. Ad haec, si quis requirat motum in hisce rebus compositis, qui sit maximè naturalis, perspicuum videtur eum esse caelestem; quatenus est prae caeteris aequabilis, atque perpetuus; delecta ab auctore circulari forma, secundum quam, principio, &fine carentem, esse aequabilitas, &perpetuitas posset. Et ne causeris motum animalium videri potiùs naturalem; vide vt vel sola ipsa lassitudo violentiam quandam indicet; cùm aliunde animalium motus ea solum ratione videatur esse naturalis, qua ex circularibus componitum, quippe violentus qua ratione isti circulae res imperfecti sunt, atque impediti.