Latin
497.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 497.10
Unproofread scanNot analysed yet
In tertio autem momento pergente Terra attrahere, &aëre impellere, imprimuntur rursus duo ictus noui, qui cum tribus prioribus, &perseuerantibus iuncti, sint quinque. Ita in quarto momento imprimuntur alij duo, qui cum prioribus sint septem; in quinto duo qui cum prioribus sint nouem; atque ita consequenter secundum seriem numerorum, qui ab vnitate coeperint, imparium: cùm interim spatia acquisita in fine cuiusque momenti, sint semper inter se eadem proportione, qua momentorum ipsorum quadrata, veluti iam attigimus. capias quomodo vniformitas incrementi per attigimus.