# Opera omnia. Vol. 3 497.10

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 497.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/497.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/497.10

In tertio autem momento pergente Terra attrahere, & aëre impellere, imprimuntur rursus duo ictus noui, qui cum tribus prioribus, & perseuerantibus iuncti, sint quinque. Ita in quarto momento imprimuntur alij duo, qui cum prioribus sint septem; in quinto duo qui cum prioribus sint nouem; atque ita consequenter secundum seriem numerorum, qui ab vnitate coeperint, imparium: cùm interim spatia acquisita in fine cuiusque momenti, sint semper inter se eadem proportione, qua momentorum ipsorum quadrata, veluti iam attigimus. capias quomodo vniformitas incrementi per attigimus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
