# Opera omnia. Vol. 3 521

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, ALAE TELLVRIS FRACTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/521

ALAE TELLVRIS FRACTAE Prius aues Absconica, Et sic quidem paucis se habet ipsa rei historia; quam non adscripsissem profectò nisi me operosa viri scrupulositas instigasset. Quippe cùm librum diuiserit in capita XIV. & in extremis quatuor dumtaxat fecerit Alarum mentionem; intermediis verò VII. aut de motu praeluserit, aut de aestu maris parenthesin scripserit; censuit III. prima de me potius, quàm de re instituenda esse, disquirens, quando, quomodo, & quâ mente fuerint Epistolae scriptae.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
