Latin
526.1 to 526.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 526.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus ex verbis saltem id constat, non me scripsisse aduersùs ipsum sed ipsum velle, vt scripserim, quia id in animo defixit; quia de se dici credidit, quod ipsum nihil attinebat; quia eum se habuit, in quem solum manui omnium sint compararae, vt ipse in omneis comparatus est. Sanè, si ipse fuisset sincerus; ex eo, quòd nomen eius reticuerim, debuisset intelligere, aut non esse se, qui impeteretur; aut me fecisse, quòd existimarem laudi non verti, aliquem nominatim refellere. At Marte inquit, aperto delector. Delectetur sanè, &si velit etiam in ipse meridie pugnet in suam vmbram: at putat-ne si ego voluissem in eum speciatim scribere, ipsum ve, vt ait, praecipuè ferire; si illa ipsius rationes (quas sanè timendum non fuit, ne non diceret validissimas) impugnare; putat-ne inquam, me non potuisse aperto Marte facere, ac dissimulandum necessariò fuisse? Fecissem quip pe, &eâ quidem, vt mihi videtur, moderatione animi, vt laudato eius conatum, laudato progressu, dixissem solum de visa mihi imbecillitate rationum, ac ostendissem me vnicam veritatem disquirere, longeque abfuissem, vt mores ve minimùm attingerem, vel quicquam quod posset iure asperare, proferrem. Probat secundò, quia, inquit, suam de Terrae motu sententiam nimis dubiam effecit; nisi verius fortè asseratur illum non credere, quod se credere profitetur. Quaeso te verò, hiscene verbis testatur cor mundum, &mentem sinceram, ac prodit se vnum ex iis, qui (vt pia loquutio est) interpretantur omnia in bonum? Quidnam fecisset, si apertè asseruissem Terram moueri, cùm vt traducere me possit, qui adeò aperti sum professus oppositum, non ebuccinat modò me meam sententiam fecisse nimis dubiam; sed me etiam non credere id, quod me credere profiteor? Sed paulè post hac de re plura. Probat tertiò; quia ipse quidem ingenuè fideliterque, &c. Sed D.