Latin
PARS SECVNDA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 536
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm agnoscis heic primùm, quantùm ille abfuerit à moderatione viri nobilis, quem ego esse eo candore iam praedixeram, vt explorationem vberiorem potiùs, quàm assensum exigeret; vnde &ipso benè innuente concluseram congruum, tenere assensum. Nimirum ex sua quadam crassa obseruatione statim deduxit esse rem planè indubiam; quippe ex eorum numero, quos arguit Aristoteles, vt respicientes ad nimis pauca. Ad me certè quod attinet, testari posse videor, me peregisse experimentum non minore studio, quàm ipse de se memorat; at talem perpendiculi nutationem non obseruasse. Nam primis diebus visus mihi sum aliquos excursus animaduertisse; sed nempe quandiu mucro perpendiculi fuit extra lineam ipsius fili, quod tametsi lentissimè, aliquantulum tamen semper contorquetur, detorquetur. re, &ipsam plumbi cuspidulam, tantisper deflexa fuerit à memorata linea, in orbem (seu, vt ille deprehendit, in lineam curuam) torqueat, &retorqueat: attamen vbi contigit me cuspidulam ita constituere, vt à linea fili descisceret nihil; deprehendi ipsam constantissimè haerere supra cuspidulam è regione suppositam, nulloque tentari excursu (instar scilicet metallici fili ad experimentum magis congrui, &quo Mersennus rem explorauit) tametsi capillus, quen indicis loco per ipsum filum transmiseram, designaret filum adhuc contorqueri. Agnoscis deinde, cum huiusmodi obseruationis occasione Copernicanis obiicit, quòd continuò inhient quibustibet occasionibus, &phaenomenis, vt suam opinionem iis accommodent, ipsamve ex illis deducant: agnoscis, inquam, ipsum potiùs obseruationi ita inhiasse, vt non ipsam modò, cùm foret incerta, &vt par est coniicere, falsa auidissimè deglutierit; sed etiam, dum illam suae opinioni accommodare voluit, admiserit simul mirâ incogitantiâ, genera varia absurditatum. Nam Primò, ipse in eo totus, vt fixam contineret Terram; veritus non fuit irre quietam facere; &in eo laborans, vt ipsi naturalem locum vendicaret, non fuit veritus perpetuam violentiam circa locum eumdem, &non eumdem asserere; &obiiciens aliis vt impium, quòd aduersarentur iis scripturae locis, quae Terram adstruunt à Deo firmatam, in sua stabilitate fundatam, non commotam, non inclinatam in saeculum saeculi; veritus non fuit in eamdem, imò etiam magis expressam reprehensionem incidere, vt iam antè fuit adnotatum. Secundò, cùm ipse statuerit aestum maris sic fieri, vt quo tempore tumor aquae in vna orbis Terrae parte eleuatur consimilis alius eleuetur in opposita; &ille continenter versus occasum progreditur, ita iste versus exortum: non aduertit exinde sequi, vt Terra non nutet, ess titubet, tanquam in perperuo aequilibus, contenta: Siquidem quantum vnus tunitransfert ponderis in occasum, tantundem transfert alius in ortum; quantum vnus im boream, tantum alius in austrum; adeò vene cessarium sit non centrum modò inuaricum, sed superficiem quoque immotam colsistere. An.