Latin
541.6 to 541.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 541.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Heine autem sit, vt cùm inde Terra ac Luna eodem annuo moli simul transferantur, motus diurius, qui dictus est nunc cum ipso con ssime, nunc aduersum ire, non sit nu&c labendus pro vna superficiei Terrae iciositione, sed compositè, siue cum adiecta portione motus Lunae menstrui, &ea quidem ratione, vt ob maiorem ydocitatem, quâ Luna in ipsa quasi cirsumferentia mouetur, ipse eius motus poGassendi Alia Philosophica. tiorem partem obtineat in concreanda gemina diurna inaequalitate. Quamobrem &quae maxima contingit diurna inaequalitas, non est praecisè accipienda in directa auersione, aut conuersione ad Solem per diurnum simplicem, sed vnà cum adiuncto motus Lunae menstrui, quod cùm semper terminetur ad superficiei Terra partem (aut oppositam) quam Luna directè respectat, efficitur, vt maxima inaequalitas semper sit in ea Terrae parte (aut opposita) quae à Luna respectatur. Vnde fit, vt cùm seu in Nouilunio, seu in Plenilunio Luna, &Sol in meridiano supra, aut infra Terram fuerint, &maxima proinde inaequalitas in Terrae parte Soli obuersa, aut auersa contigerit, die tamen sequenti maxima inaequalitas in eadem non contingat, vbi Soli obuersa, aut auersa fuerit, sed cùm ipsi Lunae, siue quando Luna in meridiano fuerit, expleueritque quem diximus diurnum motum compositum ex adiectione motus sui ad simplicem diurnum. Atque ex hoc denique fit, vt cùm summus affluxus ob sum mam inaequalitatem contingat; ideò contingat semper, non quoties Sol, sed quoties Luna in meridiano supra, aut infra Terram est: Et quia Luna in singulos dies meridianum tardiùs quatuor horae quintis attingit; ideò affluxus quoque tardiùs quatuor horae quintis in dies adueniat. Intellige verò affluxum tum contingere, cùm Luna meridianum attingit. nisi locorum situs obstet, ex quo effici diximus vt aqua ob lentorem suum aequè in sinum subingredi, &appellere in littus liberum non possit; sicque tametsi post duodecim horas cum duabus quintis, aut post horas viginti quatuor cum quatuor quintis in quemque locum specialem redeat; nihilominus in diuersis locis, etiam sub eodem meridiano haec interualla non incipiant, desinantve iisdem momentis.