# Opera omnia. Vol. 3 545.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 545.5 to 545.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/545.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/545.5

ut, non tamen eius partes, vt ipsi Pla retinum globi, motus instituunt ab eius into in circunferentiam, & vltra, vt persiae eius respectu dicatur quidpiam ascenire. Quarta rursus nihil concludit, quo isque ille probauerit non posse moueri blicuit autes Phlaspica, Terram per Zodiacum, nisi cognoscatur ab hominibus quae vis mouere illam possit; adeò vt Sol non sit, ne possit quidem alia esse. Ex fundamentis ad Quintam praemissis, primum est planè Chimaericum, quatenus centrum nihil reale, nisi fictione solùm est; & non circumferentiae parteis continet, sed ad illas solùm relationem habet, quae est ens rationis; & vno verbo, id dicitur, quod neque intelligitur, neque quid sit, explicari potest. Secundum est prorsus ineptum, quatenus & sub conditione, & absolutè rem accipit, quae aliunde non supponenda, sed probanda omnino foret; vt pariter esse probandum praeteream, dari primum illud caelum, & esse illud Sphericum, & quas illi virtutes tribuunt, non posse aliunde pendere. Tertium admitti quidem potest, si quis supposuerit, an, & quae pars agat, constare; at quia res controuertitur, penitus inutile est. Quartum, vbi concessum fuerit de actione Planetae in orbem; fictitium tamen omnino est, quod spectat ad illam cum praescissa parte ex primo caelo coactionem; cùm neque esse aliqua probetur, neque, si fuerit aliqua, probetur non impediri potiùs ab ipso corpore Planetae, vt ille circa rationem quartam impediri censuit actionem Solis magneticam ab ipso Lunae corpore per Eclipsin interposito, ne ad Terram vsque pertingat. Quintum est merè commentitium; neque, tametsi non modò Tyrones, sed etiam Magistri Astrologiae tradi illa nôrint de Dodecatemoriorum viribus, idcircò ea sunt minùs fabulosa, & gratis conficta. Heinc notanda quidem Demonstratio Quinta, sed vanitatis videlicet, cùm ea primi caeli actione nitatur, quâ excogitari nihil potuit vanius. Nam & quae Astrologica eius experimenta dicit, insomnia sunt mera; cùm quidquid est veri in effectibus, id ad causas alias, potiusquam ad has, aut illas primi caeli parteis ex mero arbitrio per Zodiacum distributas, possit referri.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
