# Opera omnia. Vol. 3 557.10-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 557.10 to 557.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/557.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/557.10

Omitto quae ille hoc loco nugatur, nescire videlicet me cum caeteris Copernicanis, quomodo vis attractiua magnetis innotuerit; exemplum de lamina ferri facere aduersum me, quatenus oporteret prius amonere Terram, ad experiundum lapisone esset aliquod retenturus pondus; atque idcirco comparationem esse absurdam, ac tantùm simplicioribus decipiendis idoneam: (Videlicet ipse concretior, quod de anu Simia aiunt, decipulâ non capitur) Omitto, inquam, ac solùm insinuo apposuisse me ea, quae sequuntur, quòd viderem obiici posse, si Terra magnes tam ingens sit; quî fiat tamen, vt Terrâ simul, & magnete supposito trahentibus deorsùm ferrum, tanta pars tractionis attribuatur magnetulo, tam exigua ingenti Terrae? Subiunxi enim, Vt hoc obiter heic ertingam, dum vides maiorem grauitatem, siue attractionem imprimi ferro à magnete, quàm ab ipsa Terra (à qua etiam magnes, dum suspenditur, ferrum abducit) non id videtur esse aliunde, quàm ex eo, quòd virtus attractrix est in magnete collectior, atque adeò intensior pro modulo corporis, quàm in ipso corpore Terrae, in

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
