# Opera omnia. Vol. 3 557.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 557.6 to 557.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/557.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/557.6

Denique id ca pro experimento, Quod si magneris londia, secundum quendam paralculiant in diue ficta pectur, partes quae prius colorebant pudicerunt opposita, se inuicem trahant, & mcinum alter prae alteram repelat; non conEmanus tamen idem fieri in fracta rupe, anti riae quouis. At quae nam ratione id, quod eas aut ante Phu solis, in magnete, experiri in terra potes, nisi assu mas ipsius Terrae non partem rupis, lapidis aut alterius partis minutissimae, alteratissimaeque; sed tale frustum, quod & aliquam proportionem sensibilem cum Terra habeat, & partem axeos Terrae abscindat, quae accommodari ad reliqui axeos extrema valeat, vt explores quae pars illius, quam partem istius petat, aut refugiat. Profectò enim si Terram supponas secundum quemdam parallelorum bilectam ab Intelligentia, quae possit segmenta perinde abducere, & conducere, ac res potest ab homine in magnetis frustis praestari; facile est captu quemadmodum possent eadem omnia circa Terrae segmenta contingere, quae in frustis globi magnetici obseruantur. Et sic quidem dici à quovis potuisset. Vt nunc illud experimentum, quod exce ptum fecit, quodque ego casu attigi, resumam: Ecce cùm ego ostendere vellem effe ctum grauitatis, siue pondus rerum, quod experimur, non minùs esse posse effectum attractionis Terrae, quàm qualitatis insitae, verba haec attexui, quae & ipse retulit: Aecipito, & contineto manu laminulam ferri pau carum vnciarum. Si supponatur deinde manui magnes aliquis robustissimus, experiere pondus, non iam vnciarum, sed librarum aliquot esse. Et quia fatebere hoc pondus non tam esse insitum ferro, quàm impressum ex attractione magne tis manui suppositi, idcirco vbi agetur de pon dere, seu grauitate lapidis, alteriusve corpori terreni, intelligi potest ea grauitas non tam conuenire huiusmodi corpori ex se, quàm ex attractione suppositae Terrae. Adiunxi & haec, quae ille praeteriit: Quippe & finge quoties ferrum manu sustentasti, fuisse magnetem suppositum, quod suppositum tamen ignorares; crederes omnino eiusmodi pondus esse insitum ipsi ferro, quod esset tamen attractitium; quidni igitur idem possis de lapide credere, quod illum nunquam sustentaris sine Terra supposita, quam nescieris esse magnetem igentem?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
