Latin
XXXVIII
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 562
Unproofread scanNot analysed yet
Et talem quidem dicere licet maximam opinionum partem, quae verae habentur inter homines; cùm ad illas tamen plaerique ducantur principiis planè oppositis, ac non idcircò vtrimque veris; neque id in rebus modò Physicis, verùm in Moralibus quoque; ex quo fit vt saepè persuasionem probemus, quâ actionem bonam quispiam elicit, cùm improbemus tamen finem, qui in eam persuasionem induxit. Posset proinde propositio ita absolutè pronunciata iure negari, &maximè quidem a Copernicanis, vt qui existimare valeant, tametsi ea fundamenta, quibus innicuntur sint falsa, non ideo nihilominus suam opinionem esse falsam; cùm fieri possit, vt alij habeant eiusdem opinionis fundamenta vera; &quamvis nemo habeat, non esse ta men necessarium eam opinionem esse falsam, cuius fundamenta vera ignorentur; cùm adeò multa vera sint, quae cur talia sint, dicere non liceat. Possent &illi tantò magi eam Propositionem controuertere, quantò qui Terrae improbant motum, tam ex falsa motus Terrae hypothesi, quàm ex vera quietis, calculum deduci verum confitentur. Exinde enim colligerent, quod &vulgò admittitur, Licet non possit ex vero falsum, posse tamen verum consequi ex falso. Sed esto tamen: Transeat Maior; haec enim solùm adfero, vt innuam cuiusmodi sit, quod ille esse existimauit vt certum, ita euidens, neque probatione egens fundamentum; cùm &addere possem, illud cita Logicum esse, vt Physicus fuerit non immeritò causaturus, heterogeneam, longè petitam, languidamque Demonstrationem. Minorem sic probat: Nam opinio ipsa praecipuè innititur duobus illis fundamentis, quod grauia è sublimi cadentia ferantur ad Terram, vt vel vniantur suo toti, vel quòd à Terra trahantur virtute magnetica; sine quibus impossibile est Copernicanos sitam opinionem defendere, quaeque duo superiùs ostensa sunt falsa: Ergo etiam falsa est opinio illa de Telluris motu. Hasce scopas vt colligam; nam &conclusio est eadem, quae ipsius prosyllogismi, non verò ipsa Assumptio, quam probandam susceperat; &quod illam antecedit, nescias an praemissas syllogismi dicas, an antecedens Enthymematis, an argumentationem confusam. Ita opinor dicere voluit: Fundamenta praecipua, quibus Copernicanorum opinio de Telluris motu innititur, ista duo sunt, quod grauia è sublimi cadentia, ferantur in Terram vt vniantur suo toti; &quod à Terra trahantur virtute magnetica Atqui ista duo fundaementa falsa sunt: Igitur illa opinio Copernicanorum de Testissi motu falsis innititur fundamentis. Maioris autem probatio est: Impossibile est Copernicanis suam opinionib defendere, sine duobus illis fundamentis; Igitur illa sunt duo praecipua opinionis tuiss fundamenta. Minoris verò: Iita duo fundamenta sunt: sipendiuisisti. falsa: Igitur ista duo fundamenta falsa sunt Porrò quid ad haec responsuri Copersicis