Latin
563.10 to 563.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 563.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cauet autem, ne interim, dum ipse aget silentium, neque alius erit, qui digne succedat, curamque parem suscipiat, Copernicani suboriantur, qui fuco rationum, v haeretici, malefici, magi incantos decipiant; ac iubet, vt illi suas nugas asseruent; isti descensum gratium obiiciant; facit ille quidem pro ea, quam habet de se opinione; at quo iure, abun dè satis ex antè dictis perspectum est. Itaque opportunum est, vt iam tandem receptui canam, Tuque, VIRORVM OPTIME, haec omnia sic accipias, vt nihil aliud voluerim, quàm &tibi significare, quo iure noster ille Morinus perdere amicum voluerit; &,cùm felici meo fato liceat adhuc te alloqui, effundere in tuum pectus, quae in amicos caeteros, vt ex fonte quodam, possint deriuari. Pleno quidem alueo Neuraeus meus hauriet, nunc quoque tuus. Opportuniùs nunquam te accedere poterat, quò &haec te legendi molestiâ leuaret, meque duriora scribendi raedio. Ipse namque coram referre gaudebit, quae heic lubens praetereo. Vtinam te in longos annos seruet Deus superstitem, &mihi, vt te liceat perinde affari, concedat. Viue proinde, carissimum Caput, &eâ, quam totis apprecor votis, valetudine semper Vale. Parisiis IV. Eid. Sextil.