# Opera omnia. Vol. 3 572.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 572.1 to 572.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/572.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/572.1

quod arcus describitur, minùs praestet impedimenti: vnde & abfuisset globus adhuc propiùs, si fuisset clauus infra E defixus, vti & longiùs, si supra ipsum. Quod verò ad K, tes minùs est mira; quòd quoties clauus defigitur infra horizontalem lineam, dimissus ex globus non per totum arcum IB decidat, sed per inferiorem solùm eius partem, in quam perpendiculariter cadit; vnde & minùs ad huc, minusque resiliisset, si defixisses clauum inferiùs, quousque globus non potuisset ad lineam attolli, veluti & magis, magisque, si superiùs, quousque clauo defixo in linea, ipsum resiliendo proximè attigisset. Ex quo efficitur, vt cùm res propriè attendenda non sit, vbi clauus infra lineam defigitur, quòd tunc libratio simplex non sit, sed mistio duorum motuum, quorum impetus se mutuò retundunt; sit verò propriè attendenda, cùm clauo supra lineam defixo, vibrationis motus simplex est; ideò non sit existimandum illam qualemcumque interuallorum inaequalitatem interturbare negotium; ac potissimùm quidem, cùm ipsa ordinata sint, ac eandem inter se, quàm fili, & arcus prolixitates proportionem teruent. Ad haec, id videtur praesertim esse obseruatione dignum in his pendulorum vibrationibus, quòd, Si quatuor distinctos globos quatuor distinctis filis sic appendas, vt primi longitudo sit vnius, v. c. pedis, secundi quatuor, tertij nouem, quarti sexdecim; experturus sis, vbi omnes dimissi simul fuerint, quartum perfecturum vnam vibrationem eodem tempore, quo tertius interim perfecerit duas, secundus treis, & primus quatuor. Scilicet exinde intelligitur, tum pendulorum viprationes tantò segniùs fieri, quantò earum arcus planiores, siue inclinatiores sunt; tum inclinationes arcuum mensuratas secundum varias perpendiculi, seu fili longitudines, habere se perinde vt quadrata temporum, ac viprationes habere se reciprocè vt ipsas radices; sicque rem eximiè quadrare ad superiùs expositam motus aequabilis rationem; tum globum quartum non aequirere impetum ad eleuationem necessarium, nisi tempore duplo tertij, triplo secundi, quadruplo primi; ac esse quidem impetus omnium globorum inter se aequaleis; sed quo tempore impetus exprimitur à quarto semel, exprimi à tertio bis, à secundo rer, à primo quater, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
