# Opera omnia. Vol. 3 578.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 578.1 to 578.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/578.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/578.1

Tum autem verum quidem fuit attolli ex ipsius casu oppositam lancem cum ponderis duplo; at quia vidi interim ipsam supra expectatam attolli altitudinem, idcircò statim duo intellexi, alterum posse idem pondus ex altitudine minore, alterum posse ex ipsa eadem, pondus adhuc majus attolli. Et aduocatis certè Amicis, qui ad lancis elationem, emotionemve à tabula, me globum dimittente, attenderent, aut me attendente globum ipsi dimitterent, res ita successit, vt lanx sustentata cum duplo eodem pondere elata fuerit dimisso globo non modo ex diametro vna, verùm ex dimidio etiam diametri, etiam ex triente, quadrante, sextante, octante, dextante; ac vice versa, vt dimisso globo ex eadem vnius diametri altitudine, elata lanx fuerit cum imposito pondere, non modò duplo, sed etiam triplo, quadruplo, quintuplo, & amplius. Experiri etiam consequenter lubuit, an saltem globus decidens ex duplo altitudinis (diametrorum scilicet duarum eleuaret duplum eius ponderis, quod summum mox extulerat; sed longè sanè abfuit; ac magis adhuc, vt ex triplo triplum, ex quadruplo quadruplum, Quandoquidem verò ipse globum plumbeum vnius vnciae vsurparas; ideò talem quoque vsurpandum censui, plumbeum scilicet, ac vnius vnciae Parisini ponderis, diametro eius deprehensa continere digiti bessem, ac idcircò partem Parisini pedis decimam octauam. Caeterùm idem mihi euenit, quod circa globum marmoreum; impositis enim in lance suffulta duabus vnciis, extulit eas globus sensibiliter non ex altitudine modo diametri vnius, sed ex dimidio etiam eiusdem, etiam ex triente, quadrante, sextante, octante, dextante, imò, & ex vncia, duodecimave diametri parte. Ac rursus ex eadem diametri vnius altitudine, non duas modò extulit viicias, verùm etiam treis, etiam quatuor, quinque, sex, septem, duasque drachmas insuper, quadrantemve vnius vnciae. Et cùm experiri iterum placuerit, an duplum huius ponderis eleuaretur ex casu globi à duplo altitudinis, triplumque ex casu à triplo, &c. deprehendi dimisso globo ex diametris duabus altitudinis, attolli non duplum, hoc est, vncias quatuordecim cum semisse; sed vncias solummodò nouem, cum besse, aut dodrante dumtaxat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
