# Opera omnia. Vol. 3 76

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/76

CAPVT XIV. confert autem solum variandis voluptatibus, similis vsibus venereis, vinorumque De Continentia aduersus peregrinorum potationibus, sine quibus Libidinem. potest natura, seu vita manere; cùm eâ sine quibus manere non potest, compendiosa penitùs sint, facileque & salua iustitiâ, liEINDE, Virtus quoque eximia ipsa beralitate, tranquillitate, otio plurimo obtiest Continentia; siue abstinentia à neri possint Venereis; quippe quorum vsus, vt paullò Ac tali-ne persuasione sint homines vul antè dixi, nunquam prosit; & praeclarè agagares, nihil est, quòd moremur; viget siquitur, nisi etiam noceat. lis synta, lis certè abuti intemperanter, est facere vitam vigore effoetam, curis anxiam, morbis molestam, duratione breuem; quo fit, vt vir Sapiens esse in eo debeat, vt & capi se amore non sinat, & longè sit, vt reputet esse Amorem quidpiam, quod immittatur diuinitùs, vt illi propterea esse indulgendum videatur Et quò minùs quidem amore capiatur, ac vt incentiuo ad venerea careat, nihil aequè prodest, atque tenuis victus, de quo dictum mox antè est; quando, quae ex nimio eduliorum vsu turgescit copia seminis, & fomes, & pabulum est, quo creatur amoris incendium; sed & confert secundum hoc, tum honesta, & quae praesertim circa Sa pientiam est occupatio; tum meditatio incommodorum, quibus obnoxij illi sunt, qui se ab amore abripi sinunt.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
