# Opera omnia. Vol. 3 78

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/78

Addo autem praetereà abfuturum Sapientem, vt Cynicorum ritu viuat, seu eâ sit inuerecundiâ, quam isti in propatulo ostentant. Nam quòd se dicunt Naturam sequi, & reprehendunt, ac irrident, quòd ea, quae turpia re non sunt, verbis flagitiosa dicamus; quae turpia sunt, nominibus appellemus suis: nam latrocinari, fraudare, adulterare, re turpe est, sed dicitur non obscoene; liberis dare operam, re honestum est, nomine obscoenum; pluraque in eandem sententiam aduersus verecundiam disputant: non videntur satis aduertere, viuere se in societate, non verò in agris, & ferarum ritu, quo modo Naturam purè sequerentur. Quippe ex quo nomen societati dedimus, iubet nos Natura eo fine seruare leges societatis, vt fruentes communibus bonis, malum nobis non accersamus, quale est, nisi alia poena, at saltem infamia, siue ignominia, quae sequitur inuerecundiam, defectumve eius pudoris, quem eius, in qua viuimus, societatis mores praescribunt, & à quo, in voce, aspectu, aliisque adiunctis spectato, ea, quae meritò laudatur, Pudicitia est dicta. Addo denique facere non parum, vt liad Pudicitiam, sic vniuersè ad Continentiam, & à Musica, & à Poëtica abstinere, quatenus ab vtraque sunt, & cantilenae, & eae voces, quae suauitate quadam fusae, aliud nihil sunt, quàm libidinis incentiua. Nempe hac de causa nostra est sententia solùm Sapientem de vtraque rectè, & vt Virtutem decet, verba facere, quòd caeteri illecebris vtriusque facillimè capti, vtrique indulgeant; solus Sapiens damno, cuius causa sunt, perspecto, eas eliminet; declarando Musicam esse inter caetera, vt bibacem, & pecuniarum facilè prodigam, ita segnitiei amantem, & ad omne bonum honestum, generosumque opus inutilem: Poëticam verò, inter caetera, esse eam, quae homines semper in vitia, ac potissimùm in libidinem pronos fecerit, etiam ipsorum Deorum exemplo; cùm ipsos, vt irâ inflammatos, sic libidine furenteis induxit, effecitque vt videremus non eorum modò bella, pugnas, praelia, vulnera, odia, dissidia, discordias, ortus, interitus; sed etiam querelas, lamentationes, vincula, cum mortali genere concubitus, mortaleisque ex immortali procreatos, caeteraque id genus, à quibus sanè homines, quibus Mens fuerit, abhorreant.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
