# Opera omnia. Vol. 3 98

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, HACTENVS EPICVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/98

AD REVERENDVM, ET SAPIENTEM VIRVM IOSEPHVM GALTERIVM ARTIVM, ET S. THEOLOGIAE DOCTOREM, PRIOREM AC DOMINVM VALLETAE, ET AMICVM VSQUE AD ARAS, IN EXERCITATIONES PARADOXICAS PETRI GASSENDI PRAEFATIO. NNE continebis risum, MI GALTERI, cùm primùm ad tuas manus Libellus iste peruenerit? Hiccine est enim, inquies, rigidus ille librorum Censor, qui tam saepe questus est mecum effraenem temporum nostrorum scripturiendi pruriginem? Et hunc igitur etiam tenuit insanabile illud cacoëthes, quod tam saepe ipse improbauit? Potuit ergo & meus Gassendus, ex quo Montes repetiit, a seipso alius apparere? Qui dolebat enim in tanta Scriptitantium multitudine singulo quoque saeculo vix paucos Doctos apparere: qui censebat bene merituris de re literaria exspectandum esse annum aetatis sexagesimum, priusquam foetus iam maturescentes publici iuris facerent: voluit iam ipse, vix praetergressus annum aetatis trigesimum, coniicere quidpiam in aceruum: quasi secus nimirùm non posset res literaria consistere? Ita sanè est MI GALTERI, & in hoc ipso perinde agnosco iuuenilem inconstantiam. Quamobrem totus in risum effundaris per me licet, non secus ac Democritus viso primùm Hippocrate, aut quasi Damis Lucianicus audita demùm leuicula Timoclis ratiocinatione. Rideas, inquam licet maximè per me: nam & ego quoties cogito, petulanti sum splene cachinno. Scommata adiice, si velis: cum & ipse ego, qui feci, parcere mihi non studeam, Et poßis ipsum tu deridere Latinum: Non potes in nugas dicere plura meas, Ipse ego quàm dixi. Caeterùm tamen pro eo, quo mihi deuinctus es amicitiae nexu, patere quaeso paucis exponi praecocis huius editionis causam: vt si legitimam censeas, excusationem aliquam, non dico vt merear, at videar certè posse promereri. Principio, ex quo Paradoxa mea publicè disputata sunt apud celeberrimos illos totius Prouinciae confessus, quibus & ipse interfuisti: coeperunt non pauci ex iis, quibus nugae meae probabantur, exscribenda curare ea, quae dictauissem publicè. Res erat tamen laboris sat magni, vt coniectari impromptu est. Quare vndique vota concurrerunt, vt curarem illa mea iuuenilia mandari typis, quò & faciliùs compararentur, & euulgarentur vberiùs. Quàm id ego abnuerim: quàm flocci mea fecerim: quàm & me, & illos, à quibus vrgebar, dicteriis incesserim: & ipse tu, qui me nosti, coniicere potes: & ita meus me adiuuet Genius, vt testes habeo plurimos. Precibus tandem successerunt seueriores obiurgationes: cùm me vicissim increpantem, obiicientemque plurima, ita nonnulli exceperunt. Asseruato igitur blattis ac tineis illas schedas tuas: at quia iam multa extant manuscripta exemplaria, obstare certè non poteris quin, te vel maximè inuito, curemus ipsi imprimi.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
