# Opera omnia. Vol. 3 l

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EPISTOLA TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/l
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/l

tores motus Telluris peti soleret ex eo, quòd sagitta sursum euibrata è puppi dum nauis moueretur, non in puppim recideret, sed in aquam à tergo puppis, quae interim subducta foret: ac fuerat consequenter ostensa imbecillitas aliarum rationum complurium, quae solent iisdem obiici. Praestita, inquam, haec fuerant; cùm R. P. Epistolis visis, ea ex vtraque impugnauit, quae potissimùm displicuerunt. ART II. III. IV. Nondum obseruatum, qui Galileo obijcitur, Paralogismum: &, Neutram duarum virium à Motore translato impressarum imminus ab alterutra. Qualem deinceps Paralogismum R. P. detexerit, satis est, superque in Epistolis superioribus adnotatum. Quod superest: cùm mota, v. c. naui, lapis ex ea prolicitur sursùm; is apparet quidem tam proiectori, quàm omnibus, qui in naui sunt, ascendere, descendereque secundum perpendiculum: sed reuerâ tamen ascendit, descenditque obliquè (vti & apparet quiescentibus in littore) describit nempe lineam curuam, quam dicunt parabolicam: causaque est, quia manus proiiciens vtcumque sursùm moueri appareat, reuerâ tamen mouetur oblique, deflexa nempe à motu nauis, qui illam, dum attollitur, abducit vnà cum corpore ipsius proiectoris in latus, siue secundum horizontem. Et quoniam Author dixerat, Vim impellentem mobile sursum, non modò non destrui, sed ne vlla quidem ratione imminui à vi depellente in latus (quippe lapis ille neque minùs peruenit altum, quàm si pari VI, naui quiescente, proiiceretur à ma nu: vti neque minùs in latus, quàm si immota manu veheretur solo motu nauis.) Idcircò R. P. istud improbans, obiicit, quod esse apud peritos Effatum ait, Mobile quodcumque duobus motibus in diuersas parteis actis, tantò segnius deferri in vnum terminum, quantò fortiùs in alterum tendit. Sed cùm hoc esse possit verum, donec mobili iam separato à motore superuenit vis, quae ipsum defle ctat: falsum est tamen, si nihil noui à proiectore vsque interueniat, in quo & vis ipsius propria, & vis corporis ipsum transferentis in vnam coierint, quae tantùm sit alterutrâ fortior, quantùm altera fortis est; vt in exemplo allato constat, in quo quicquid est motus sursum, à manu est; quicquid motus prorGassendi alia Philosophica.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
