Latin
EPISTOLA TERTIA
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 li
Unproofread scanNot analysed yet
sùm, à naui; &quod deest virtuti manus propriae ad proiiciendum non minus altum secundum lineam curuam, quàm secundum rectam, suppletur à vi translatitia nauis; vti &quod deest naui ad adigendum non minus prorsum secundum curuam, quàm secundum rectam, suppletur à vi proiectitia manus. Habentur &alia de Experimentis ART. V. VI. VII. Posse varias Sectas veritatis studio tentari: ac, Posse animalis incessum prae saltatione; &globi volutionem prae adactione, dici naturalem. Quòd Author explicando causas commemoratorum Experimentorum, sequutus fuerit alia quaedam, quàm Aristotelea, &vulgaria principia: id R. P. reprehendit, quasi sit viris eruditis, piisque minus placiturum: ve rùm, salua modò maneat pietas, nihil est, quod vetet philosophari liberè, nullique Secta addictum esse. Displicet illi consequenter dici incessum animalis prae saltatione naturalem: sed non apparet quid sit incongruum, quatenus motus naturalis notio est, vt sponte, aut sine repugnantia fiat; violenti, vt praeter naturam, seu cum aliqua repugnantia. Displicet &globi volutionem supra planum dici naturalem prae adactione eiusdem per aërem: sed constat satis globum esse suapte natura comparatum, vt voluatur potiùs supra planum (quod nisi aliunde deficeret, euaderet motus vt aequabilis, sic perpetuus) quàm vt per aërem adigatur (per quem aliunde inaequabiliter, &motu statim finiendo transfertur.) Vt praetereatur esse haec omnia Aristoteli consona, quem coryphaeum eruditorum intelligit R. P. ART. VIII. IX. X. Incredibilem fore motus corporum decidentium segnitiem, si vt incipit, ita pergeret; &,Non solùm accelerationem, sed ipsum quoque initium motus esse à principio externo. Displicet rursùs R. P. censeri casum lapidis violentum potiùs, quàm naturalem: nam quamuis accelerationem esse violentam non deneget: ob descensum tamen, seu simplicem motum, cui illa superuenit, contendit esse potiùs dicendum casum lapidis naturalem.