# Opera omnia. Vol. 3 liii-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, ART. XXI. XXII. XXIII. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/liii-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/liii-2

ART. XXI. XXII. XXIII. XXXIV. XXV. Non esse Atomorum minùs, quàm Aristoteleae Materia tolerabilem in Religione positionem. Haud iure traducit R. P. ea, quae de ortu, interitu, alteratione, calore, frigore, & caeteris rebus naturalibus iuxta Atomorum suppositionem dicta sunt, ad statum supernaturalem: ac praeser tim cùm Atomi nihil aliud sint, quàm prima Materies, quae si provt asserta est ab Aristotele, toleretur, assumendo solùm, quòd à Deo creata sit: tolerari sanè possint Atomi. provt asseruntur non modò ab Epicuro, aut Democrito, sed etiam ab aliis, ac nominatim à Platone (quicum illis ne iure exsulet, vt R. P. loquitur, à Regno Philosophico, consulendi Patres) assumendo solummodò, fuisse illas à Deo creatas. Satis esse vult R. P. si dicamus halitus calidos, &c. à corporibus exhalaritat non illi inepti, qui requirunt praeterea ex quibus nam corpusculis texantur isti halitus, vt modum actionis ipsorum condiscant: quod & Plato post alios fecit, & Democritus speciatim sic est exsequutus, vt ideò Platoni ab Aristotele praeferatur, & à Cicerone, Plutarcho, aliisque mirè commendetur. Exclamat R. P.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
