Latin
SVIS RESTITVENDA LOCIS
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 lix
Unproofread scanNot analysed yet
THILOSORICII OPERA ALIA. AC PRIMVM PHILOSOPHIAE EPICVRI SYNTAGMA. PRAEFATIO. REVEM Epicuri Philosophiae Syntaxin exhibeo, quâ serie mihi iam occurrit (otio quidem maiore posset &congeri pleniùs, &distribui clariùs) vtpote, quae neque aliena ab Epicuri methodo sit, neque tamen habeatur illi adeò scrupulosè illigata, vt non, sicut ipse Epicurus ordinem eundem in eadem re pertractanda non semper tenuit, &Lucretius quoque non illum absque immutatione seruauit; vt non, inquam, vtar eâ libertate, quâ pleraque emoueam, transponam, &quà esse videbitur magis commodum, interiiciam. Inducam autem Epicurum vno tenore, suisque verbis totâ serie philosophantem; quatenus quidem ea verba exstant apud Laërtium, M. Tullium, Senecam, &Authores alios; nisi quòd, vt res euadere possit aliquantò concinnior, adnitar meis ea colligare, quae haberi alioquin possent, quasi confusa rudera, &scopae quaedam dissolutae. Attribuam verò ipsi Epicuro, si quid dictum à Metrodoro, Hermacho, Colote, aliove quopiam ex illius Sectatoribus fuerit; quando Apud istos, vt Seneca habet, quicquid dicit Hermachus, quicquid Metrodorus, ad vnum refertur: &,Omnia, quae quisquam in illo contubernio loquutus est, vnius auspicijs dicta sunt. Attribuam Gassendi alia Philosophica. quin etiam ea, quae videbuntur esse aliquando supplenda, decerpendaque ex Lucretio: quoniam &Lanctantius (tametsi verbo sanè illaudato) Epicuri, inquit, sunt omnia, quae delirat Lucretius; &Lucretius ipse cùm opere toto id satis declarat, tum his speciatim versibus: inque tuis nunc Fixa pedum pono preßis vestigia signis. tuisque ex inclute chartis Et, Floriferis vt apes in saltibus omnia libant, Omnia nos itidem depascimur aurea dicta. Cuius ego ingressus vestigia, nunc rationes Et, Persequor.