Latin
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 lvi-2
Unproofread scanNot analysed yet
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI XXXVII. Posse Solem è Fixis non minorem, quàm Orbem magnum apparere &veros omnium Stellarum discos in vnum compositos vix apparenti disci vnius mediocris Stellae ex aequatum iri. Vt in lucernae flammula inter nocturnas tenebras procul visa distingue re licet discum apparentem à vero, cùm ille possit esse pedalis, iste (hoc est flammulae facies secundum diametrum transuersam) semidigitali non maior, ita in Stellis, quae non videntur, nisi per tenebras nocturnas, distinguendi hauddubiè sunt disci apparentes à veris. Itaque, si apparentes quidem Stellarum 1022. disci in vnum quemdam compingerentur, is triplò maior euaderet, quàm Solaris vulgò appareat. Sin autem pari modo in vnum disculi veri coaptarentur, is non maior euaderet, quàm vnius Stellae magnitudinis quartae dis cus. Et accepto harum Stellarum dimidio; quasi non ampliùs (licet reuerâ ampliùs) supra horizontem appareat; disci quidem apparentes conficerent discum ad Solarem, sesquialterum; at veri non maiorem eo, quo apparet vnica magnitudinis quintae Stella. Ex quo efficitur, vt mirum non sit, si Stellae tam parùm per noctem collustrent, cùm il lustrent per veros, &non per apparenteis discos. Heinc autem responderi potest ad id, quod R. P. obiicit de Sole e Fixis, aut heinc inter Fixas per immensam illam distantiam spectato, quasi nimirùm constitutus in ipso Orbis magni centro, aut quasi centrum eius exsistens, non possit tantus apparere, quantus ipsemet Orbis est.