# Opera omnia. Vol. 3 lvii

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/lvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/lvii

Scilicet exinde intelligitur, futurum, vt Sole, quasi Stellula facto, tametsi verus illius discus foret exilissimus, apparens tamen tantus esset, qui totum ipsum Orbem magnum, aut etiam amplius, quasi compleret: quod declaratur pleniùs exemplo flammulae per noctem conspectae ART. XXXVIII. XXXIX. Huc accommodari non potuisse causam, quae redditur vulgò, quare flammae noctu maiore appareant Quod vulgò dicunt aërem, qui proximè circumstat flammam, ita per parteis halituosas è flamma procedenteis vehementer illuminari, vt ab oculo computetur in vnam flammam continuam: id tum repugnat (quatenus & nullum inter flammam veram, spuriamque apparet discrimen, &, si vera flamma occultetur sola, nulla apparet spuria; &, si verâ flammâ praeter foramen visâ, aër occultetur, spuria nihilominus apparet) tum aliunde accommodari nec Lunae potest, nec ipsis Stellis, quarum species noctu magnoperè increscit. Quamobrem fuit longè commodiùs repetere causam ex affectione oculi, pupillae nempe dilatatione, & impressione retinae facta, donec oculus in tenebris degit. Quippe causa haec non nostris modò flammis, & tam Lunae quàm Stellis congruit; sed congruet etiam ipsi Soli, si in ipsam Fixarum regionem supponatur translatus. Videlicet tunc paradoxum non erit, videri noctu Solem, seu oculum videntem Solem versari in tenebris, Sole, vt puta facto, conspecteque quasi vna quapiam Stellarum fixarum. A pag. 645. ad 646 RT. XL. XLI. XLII. Qua mente, & quatenus ex motius Terrae aestus Maris deductus; & posse exinde explicari varietates, quae tam per Aequinoctia, & Solstitia, quàm per Nouilunia, & Plenilunia contingunt. Vt de motu Terrae est actum proponendo, non asserendo: sic & de ipso Maris aestu, quatenus est visus cum hac motus Terrae hypothesi congruere; maximè verò quatenus aqua bis dietim fluit, ac refluit, vt bis contingit in motu Terrae inaequalitas, propter commistionem diurni, & annui; respectu partis eiusdem Terrae, qua, vt vase, contenta aqua, dum inaequali ductu mouetur, non potest non fluere, ac refluere. Quòd porrò sicut Iupiter suos satellites sibi circumducens, dum interim vnà cum ipsis motu duodecenni transfertur per Zodiacum, censetur esse vnà cum index Sectionum, Partium, Librorum, &c. ART. XLIII. XLIV. XLV. Pos. cum ipsis motu duodecenni transferse & varietates alias ad locorum situs, tur per Zodiacum, censetur esse vnà & accessus retardationem, quae dietim cum ipsis totale quoddam mobile; ita sit, ad motum Lunae menstruum, quateTerra Lunam sibi circumducens, dum tenus est idem cum diurno Telluris, reinterim vnà cum ipsa transfertur moferri.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
