# Opera omnia. Vol. 4 105.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 105.1 to 105.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/105.1

gepleto Replero admonente factus Sole superior, foret ab illo contegendus; rem obseruare tamen volui ad conuincendum illos, qui adhuc in ea haerent sententia, vt existiment F perpetuò deferri in Epicyclo nos inter, & Solem detento. Ac rationes primùm subduxi, ex quibus habui & in medio O disco futurum (putà in distantia à Centro, latitudineve Austrina mifutorum non prorsùs quatuor) proximè post Occasum O: siquidem Sol nobis eo die occumbere debuit hora 7. min. 12. à meridie; media verò illa coniunctio celebrari debuit hota 7. min. 25. Ratiocinatus quoque sum factis vtriusque Sideris in eandem partem motibus, totum Solis discum non posse peruadi à Z, nisi horis praecisè 10. sicque transcursus initium ab hora vsque secunda cum duabus quintis futurum; finem verò post mediam noctem, seu hora 12. cum totidem quintis. Deinde omnia apparaui, vt si reuerâ existimarem conspectum iri & accinctúsque esse ab aurora volui, suspicatus quinque horarum, vt nuper anuicipationem. Et fuit quidem Caelum toto tempore antemeridiano nubibus obductum; sed inclarescens à meridie, clarissimum Solem ad Occasum vsque, transcurrentibus per vices llimtaxat nubilis raris, exhibuit. Versabantur in eadem Scena Mothaeus noster Vayerius & Cantoclarus, quorum prior Circulum album, amplúmque oppositum Soli moderari voluit, cùm ipse Telescopij dirigendi gererem curam. Caeterùm illo tempore toto Q, nobis planè inuisus; cùm ne macula quidem vlla disco Solis appingeretur. Heinc si ritè se habuit Ephemeridum Calculus asseuerare possumus Mercurium praeter Solem factum. Sed supponamus coniunctionem praeoccupauisse quinque propè horis; an non debuisset Z, ante hotam 10. matutinam sub Solem ingressus post secundam pomeridianam salutare centrum, ac ili deinceps ad Occasum vsque Vale continuum dicere? Certè Mercurij latitudinem, atque seò semitae eius per discum Solis prolixitatem non malè designatam fuisse ex consonantia caltuli cum illa mea nupera obseruatione est coniiciendum. Temporis autem hallucinatio on videtur maior, quàm tunc, fieri hoc tempore potuisse; cùm praesertim heic error quolle Ephemeridum Origanicarum consentiat. Vt enim Mercurij cum Sole coniunctio debuit per ipsas mense Nouembri tribus diebus cum 7.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
