Latin
105.9 to 105.11
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 105.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Erat autem &Veneri non supra, seu ad verticem, non planè ad laetam, seu in eodem parallelo dicto Almicantharat; non planè loco inter haec medio; sed videl atur inter haec medium, &praedictum parallelum; adeô vt spectato Eclipticae situ videsetur praecisè esse, aut non multò antè fuisse in eodem cum illa latitudinis circulo, sed ollocatus ad Boream. Pulsauit quarta interea, &non longè pòst Z disparuit. Omnibus Sipensis, quia iuxta praedictam Ephemeridem coniunctio illa heic fieri debuit eodem die fora 11. cum triente ante meridiem; &contigit tamen hora proximè tertia cum sextante; id. leò visum est calculum Kepleri nimis promouisse coniunctionem hanc 7. horis cum semisse. Sed parùm nempe illud est, si cum hallucinatione Ephemeridis Origanicae comparetur, iuxta quam tribus diebus antè debuerat euenire; &minimùm, si conferatur cum Ephemeride Argolij, quae celebrandam promiserat quinque diebus maturiùs. Est autem valde mirabile, quod vix aliquid, aut nihilum etiam Keplerus aberrauerit in designanda sub conlunctionem latitudinum differentia; &maximè, si Diameter Venerea conspecta Telescopio habeatur vnius proximè minuti. Ex Epistola ad Cesium Amsterodamum scripta anno 1632. mense δδ, h, DIE 27. Gassendi Obsernationes. DIE 27. Vesperi, Lugduni in Gallia. Destinâram animo adesse in hac Ciuitate ad obsera uandum Eclipsin Lunae, quae hoc vespere contingere debuit. Et sperâram quidem duobis. diebus aduenire maturiùs; verùm inuidit Africus, qui cùm me Arari commisissem, adeo reflauit vehemens, vt vix quarto die Cabilone vsque enauigare hûc potuerim. Quin procuraâtam Praeclarum Virum Henricum Grassum Lugdunensem Medicum per communem nostrum Valesium moneri, vt si fortè diutiùs in itinere detinerer, instructa ipse faceret omnia, sed Viri decubitus, inanem curam reddidit.