# Opera omnia. Vol. 4 15.6-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4, 15.6 to 15.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/15.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/15.6

Quanquam non designant jam ampliùs Astronomi loca, per Climata, & Parallelos; sed per Polares Eleuationes; aut etiam (Geogra phorum) per ipsas locorum Latitudines, distantias-ve ab Aequatore Addendum vero, si Parallelos quotlibet distinctos in Sphaera concipias, tum concipi quemadmodum singuli Incolarum Terrae suos habeant, quos dicunt Περιοίκους, quasi dicas Circumcolas; Aντοίκeus, quasi Aduersicolas; & Αντίποδας, quasi opposita habenteis vestigia; seu Αντίχθονας, quasi Incolas oppositae terrae; nis quod degentes directè sub Polis (quòd in parallelo nullo sint) Antipodas solùm, seu Antichthonas habent Nam alioquin Perioeci quidem inuicem dicuntur, qui sub eodem sunt Parallelo; sed speciatim tamen, qui ad parteis meridiani oppositas, hoc est in diuersis à polo ad polum semissibus. Antoeci, qui sub parallelis, cis, ac vltra Aequatorem aequè dissitis; sed ad eandem partem meridiani acceptis. Antipodes, Antichthonesve, qui sub Aequidistantibus quidem vtrimque ab Aequatore, sed ad parteis tamen meridiani oppositas sitis. Notum verò est pro hac situs incolarum diuérsitate tò ampliùs ex Atmosphaera supra horicontn uersitate, eam varietatem dierum, noctiumexstante illustrat; ideò tantò quoque fit G que, & tempestatum contingere, vt Perioeci quidem sint diuersis temporibus dies, & nox fif pusculum clarius.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
